monumenta.ch > Plinius > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 43
{XVII} Ecbatana, caput Mediae, Seleucus rex condidit, a Seleucia Magna DCCL p., a Portis vero Caspiis XX reliqua Medorum oppida Phisganzaga, Apamea, Rhagiane cognominata. causa Portarum nominis eadem quae supra, interruptis angusto transitu iugis ita ut vix singula meent plaustra, longitudine VIII p., toto opere manu facto. dextra laevaque ambustis similes inpendent scopuli sitiente tractu per XXVIII p. angustias impedit corrivatus salis e cautibus liquor atque eadem emissus; praeterea serpentium multitudo nisi hieme transitum non sinit.